Miser Catulle, dēsinās ineptīre,
et quod vidēs perīsse perditum dūcās.
Fulsēre quondam candidī tibī sōlēs,
cum ventitābās quō puella dūcēbat
amāta nōbīs quantum amābitur nūlla.
Ibi illa multa cum iocōsa fīēbant,
quae tū volēbās nec puella nōlēbat,
fulsēre vērē candidī tibī sōlēs.
Nunc iam illa nōn vult: tū quoque impotēns nōlī,
nec quae fugit sectāre, nec miser vīve,
sed obstinātā mente perfer, obdūrā.
Valē puella. Iam Catullus obdūrat,
nec tē requīret nec rogābit invītam.
At tū dolēbis, cum rogāberis nūllā.
Scelesta, vae tē! quae tibī manet vīta?
Quis nunc tē adībit? Cui vidēberis bella?
Quem nunc amābis? Cuius esse dīcēris?
Quem bāsiābis? Cui labella mordēbis?
At tū, Catulle, dēstinātus obdūrā.
I haven't found a great translation for this one, but the meter belies how perfect it is in terms of balancing the humor and pain of lost love[1].